Hľadaný výraz: hosea 14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur. 2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 3 Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “ Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. 4 Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ”. 5 “ Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. 6 Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. 7 Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. 8 Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. 9 Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ”. 10 Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.

1

mail   print   facebook   twitter